in finem pro occultis filii psalmus David
confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia
mirabilia tua
laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et
peribunt a facie tua
quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super
thronum qui iudicas iustitiam
increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in
aeternum et in saeculum %saeculi;
inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti
periit memoria eorum cum sonitu
et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum
suum
et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit
populos in iustitia
et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in
oportunitatibus in tribulatione
et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non
dereliquisti quaerentes te Domine
psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes
studia eius
quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est
oblitus clamorem pauperum
miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes
laudationes tuas in portis filiae Sion
exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu
quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est
pes eorum
cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum
suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae
obliviscuntur Deum
quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia
pauperum non peribit in finem
exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in
conspectu tuo
constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes
quoniam homines sunt diapsalma
ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus
in tribulatione
dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in
consiliis quibus cogitant
quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et
iniquus benedicitur
exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae
suae non quaeret
non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius
in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium
inimicorum suorum dominabitur
dixit enim in corde suo non movebor a generatione in
generationem sine malo
cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub
lingua eius labor et dolor
sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat
innocentem
oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito
quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere
pauperem dum adtrahit eum
in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum
dominatus fuerit pauperum
dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem
suam ne videat in finem
exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris
pauperum
propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo
non requiret
vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas
eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras
adiutor
contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum
illius et non invenietur
Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi;
peribitis gentes de terra illius
desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis
eorum audivit auris tua
iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare
se homo super terram